- BARTHOLOMAEUS
- I.BARTHOLOMAEUSApostolus, cuius nomen solum in Euangelio legitur. Post resurrectionem Christi in India sparsit Euangelii semina, ut scribit Euseb. l. 3. c. 1. et citatur eius dictum huiusmodi, Euangelium esse breve et longum. Etsi enim summa eius brevibus Aphorismis comprehensa tradi potest, tamen sapientia illius mexhausta est, et propugnatio dogmatum longiorem orationem desiderat. In Armeniae urbe Albana fertur, iussu Astyagis Regis, cuius fratrem converterat, excoriatus esse. Nic. Lloydius. In Armenia maiori Lycaonia, Albania, et India citeriore Euangelium eum praedicâsse, habet Morerius. Latine filius ---- haurientis ---- aquas. Ita Hesychius. Βκρθολομαῖος, υἱὸς κρεμάσαντος ὕδατα. Atqui Vossius scribit Bar ptolemaeus, quasi filius Ptolemaei. Euangelium ei Haeretici tribuerunt. De ipso vide Matth. c. 10. v. 3. Marc. c. 3. v. 18. Luc. c. 6. v. 14. Chrysostom. Homil. de 12. Apostol. Baron. A. C. 31. 44. etc. Eius habitum describens Abdias Babylonicus, colobium ei album tribuit, et pallium, quod per singulos angulos singulas habuerit gemmas. Verba eius haec sunt Histor. Apostolor. l. 8. Vestitus colobiô albô, clavatô purpurâ: induitur palliô albô, habente per singulos angulos singulas gemmas. Qui plane Γραμματέων apud Iudaeos fuit habitus, nisi quod ex singulis angulis non gemmae, sed ῥοΐοκοι, i. e. globuli Punicorum malorum specie, pendebant. Nam Γραμματεῖς et colobium clavatum et super colobium quadrangulum pallium accipiebant. A' quatuor istiusmodi angulis, quos Graeci γωνίας item, πτέρυγας, dixêre, quadrangulus habitus Pallium Tertulliano appellatur, de Pallio, vide Salmas. ibi.II.BARTHOLOMAEUSSuperintendens Valdensium in Bohemia, Bulgaria, Croatia, Dalmatia, et Germania dispersorum, circa A. C. 1223. Hunc Matthaeus Paris. in Henrico III. vocat Antipapam, quod Episcopos suis dederit, Ecclesiasque ordinaverit. Additque, eum tali usum fuisse subscriptione, Bartholomaeus Iervus servorumsanctae fidei salutem. Vide quoque Crantz. Metr. l. 8. c. 18. et Sax. l. 8. c. 16.III.BARTHOLOMAEUSnomen Campanae magnae, quam, iuxta alias, Turketulus primus Croylandiae Abbas, defunctus A. C. 875. Monasterio a se fundato, donâsse legitur apud Ingulfum. Reliquae fuerunt Bega, Berwinus, Betelinus, Pega, Turketulus, et omnium maxima Guthlacus. Vide Campana.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.